Esdrae Liber Primus*

Caput 8: Versus 36

Et elevaverunt populum.AUG.Ornando variis donariis, quae rex et consiliarii et principes ejus miserant, ministros quoque et sacerdotes illius ab omnibus angustiis liberando.Mystice. Populus et templum Dei unam et camdem Ecclesiae figuram tenent, quam levat Esdras et filii transmigrationis ablatis de Babylone sacris vasis, cum praedicatores aggregantes ei juvante Domino novos credentium populos, honorabilem eam omnibus et terribilem exhibent. Item cum eos quos exemplis in bona conversatione instituere vel verbis usque ad coelestium perceptionem praemiorum promovent, vel provehunt: levant populum in domum Dei, quia magnum et manentibus in superna patria, et peregrinantibus adhuc in terra electis gaudium faciunt.BEDA in Esdram, lib. 2, tom. 2.Haec autem transgressio in Malachia propheta manifeste descripta, etc., usque ad referunt causam ad principem, id est, archiepiscopum, cujus auctoritate expietur flagitium.Mystice autem uxores alienigenae, haereses et superstitiosas philosophorum sectas significant, quae cum in Ecclesiam incaute admittuntur, semen sanctum catholicae veritatis et purae actionis errore contaminant. Peccata quoque omnia quibus ethnici polluuntur, dum Christiani non erubescunt imitari, quasi per uxores alienigenas degenerant a semine verbi Dei, quo fuerant generati, secundum illud:Voluntarie genuit nos verbo,etc.Jac. 1., et quasi profanam de filiabus exterorum sobolem procreant, dum illecebras errantium secuti, perversos ex eis actus ad cuncto rum notitiam proferunt.Non est separatus.BEDA., ibid.Notandum est quod abducto Israel in captivitatem, etc., usque ad principes qui corrigere debuerant primos errasse fatentur.
(* Traductions européennes)